{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 10.43-55","citation":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 10.43-55","ref":"10.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/10.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/10.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/10.43.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa067a"},"verse":false,"words":196,"text":"sicut dicit Apostolus: Oportet hæreses esse, ut qui probati sunt, manifesti sint in vobis ( l Cor. XI, 19). Et data eat ei potestas facere menses quadraginta duos: tempus novissimæ persecutionis in istis quadraginta duobus mensibus intelligimus. Dcinde aperuit os suum in blasphemiam ad Deum: hic manifestum est illos significari qui de Ecclesia recesserunt catholica; ut qui ante occulte intra Ecclesiam quasi fidem rectam tenere videbantur, in persecutioneaperto ore in Denm proferant blasphemiam. Et in tabernaculum ejus, et in eos qui in cælo habitant: id est, in sanctos qui intra Ecclesiam continentur, quæ cœlum est nuncupata, quia et ipsi tabernaculum Dei sunt. Et datum est ei bellum facere cum sanctis, et vincere eos: a toto partem intelligimus, quæ vinci potest; non enim boni Christiani, sed illi qui mali sunt vincuntur. Ei data est ei potestas super omnem tribum et linguam, et adorabunt eam omnes habitantes terram: omnes dixit, sed in terra habitantes. non in coelo. Quorum non est scriptum nomen in libro vitæ Agni: de diabolo dixit vel ejus populo, non est scriptum nomen ejus in libro viLe. Signati (a) ab origine mundi: quia in præsentia Dei Ecclesia ame præordinata est atque signata. Quod ipse praestare, etc.","prev":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 10.22-42","label":"10.22 to 10.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/10.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/10.22"},"next":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 11.1-21","label":"11.1 to 11.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.1"},"credit":{"text":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}