{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 11.22-40","citation":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 11.22-40","ref":"11.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa067a"},"verse":false,"words":281,"text":"Imago vero ejus simulatio est, in eis videlicet hominibus, qui velut fidem catholicam profitentur, et infideliter vivunt; fingunt enim se esse quod non sunt, vocanturque non veraci effigie, sed fallaci imagine christiani: de quibus Apostolus dicit, Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes ( II Tim. III, 5); quorum non parva portio in Ecclesia catholica continetur. iusti autem non adorant bestiam, id est, non consentiunt, non subjiciuntur: neque accipiunt inscriptionem, notam scilicet criminis, in fronte propter professionem, in manu propter operationem. Sic ergo facient, Ut nemo possit mercari, nisi qui habet nomen aut notam bestiæ, aut numerum nominis ejus. Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bextiæ numerus enim hominis est: id est, Filii hominis Christi, cujus nomen in hæreticis sibi fecit bestia. Faciamus ergo numerum quem dixit, ut accepto numero inveniamus nomen et notam. Numerus, inquit, ejus est sexcenti sexdecim i. Quem faciamus secundum Græcos maxime quia ad Asiam scribit, Et ego, inquit, et et ω. Sexcenti et sexdecim graecis litteris sic fiant χιστ'. Quæ notae solutæ, numerus est: redactæ autem in monogrammum, et notam faciunt, et numerum, et nomen. Hoc signum Christi intelligitur, et ipsius ostenditur similitudo, quam in veritate colit Ecclesia. Gui se similem facit hæreticorum adversitas, qui cum Christum spiritualiter persequantur, tamen de signo crucis Christi gloriari videntur. Hoc ideo, quia dictum est, Numerus bestiæ numerus hominis est. Et vidi, et ecce Agnus stans in monte Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentia nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus eorum. Aperuit qum sit imitatio nota in frontibus, dum et Deum et Christum dicit scriptos in frontibus Ecclesiæ. Et audivi vocem de cælo sicut aquarum multarum: id est, centum quadraginta quatuor millium.","prev":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 11.1-21","label":"11.1 to 11.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.1"},"next":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 11.41-60","label":"11.41 to 11.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.41"},"credit":{"text":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}