{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 11.41-60","citation":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 11.41-60","ref":"11.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa067a"},"verse":false,"words":284,"text":"Et sicut tonitrui maqni: et vocem quam audivi sicut citharædorum citharizantium in citharis suis. Quod autem dixit, IIi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, etc., virgines hoc loco non solum corpure castos intelligamus, sed maxime omnem Ecclesiam, quæ fidem puram tenet, sicut icit Apostolus, Sponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI. 2): nulla adulterina hæreticorum commixtione pollutam, nec in male blandis et mortiferis hujus mundi voluptatibus usque ad exitum vitae suæ absque remedio poenitentiae infelici perseverantia colligatam. Addit post hoc dicens: Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Non dixit, non fuit; sed, non eat inventum. Qualcm enim invenit Dominus cum hinc evocat, talem et judicat: nam aut per Baptismum, aut per poenitentiam possumus in interiori homine et virgines effici et siue mendacio. Nunc iterum recapitulatio. Et vidi, inquit, alium angelum volantem in medio coeli: id est, praedicationem in medio Ecclesiae discurrentem. Habentem Evangelium æternum; ut evangelizaret habitantibus in terra, dicens: Timete Dominum, etc. Volunt aliqui intelligi angelum volantem in medio coeli Eliam; et ilium angelum qui eum sequitur, comitem Eliae, qui eo tempore prædicabit. Et alius angelus secutus est: id est, pacis futuræ prædicatio. Dicens, Cecidit, cecidit Babylon illa magna: Babylonem civitatem impiam, sicut jam supra dicium est, diaboli congregationem dicit, id est, populum ipsi consentientem: et omnem concupiscentiam et corruptelam, quam in perniciem sui et humani generis exquirit. Nam sicut Ecclesia civitas Dei est et omnis conversatio coelestis: ita e contrario civitas est diaboli Babylon in omni mundo, sicut dicit Dominus, Ecce ponam Jerusalem lapidem conculcabilem in omnibus gentibus (Zach. XII, 3). Ecclesia ergo dicit, Cecidit, cecidit Babylon illa magna. Jam quasi perfectum dicit, quod adhuc futurum erat: sicut illud, Diviserunt sibi vestimenta mea (Paul.","prev":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 11.22-40","label":"11.22 to 11.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.22"},"next":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 11.61-79","label":"11.61 to 11.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/11.61"},"credit":{"text":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}