{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 13.18-37","citation":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 13.18-37","ref":"13.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/13.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/13.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/13.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa067a"},"verse":false,"words":308,"text":"Et utquid vobis dies Domini 1 (Amos. v, 18)? et reliqua quæ ibi sequuntur. Omnia hæc in hac sunt vita his dies quibus Domini tenebrae suut: qui concupiscunt diem Domini, id est qui in hoc sæculo delectantur, quibus suave est, qui in eo voluptati et luxuriæ servientes lucra percipiunt, qui existimant quæstum esse religionis, quibus dicitur, Væ vobis qui saturati estis (Luc. vi, 25)! non illi quibus dicitur, Beati qui lugent (Matth. v, 5). Hecapitulat iterum ab eadem persecutione dicens: Et fucta sunt fulgura et tonitrua, et terræ motus factus eat magnus, qualis non est factus ex quo homines facti sunt; et facta est illa civitas magna in tres partes. Hæc civitas magna, omnis omnind populus intelligitur qui est sub cælo, qui fiet in tres partes cum Ecclesia divisa fuerit, ut sint Gentiles una pars, hæretici et ficti Catholici altera, Ecclesia catholica tertia. Sequitur enim, et ostendit quæ sint tres partes, dicens: Civitates geniitun ceciderunt, et Babylon illa magna in mentem venit Deo dare ei poculum vini iræ suæ, et omnis insula fugit, et montes inventi non sunt. Civitates gentium gentes sunt, Babylon abominatio vastationis, montes et insulse Ecclesia est; in civitatibus gentium omne munimen et spem dicit gentium cecidisse. Non enim diversas I habent a Christianis, sed civitates bon:e atque malæ in hominibus describuntur. Tunc ergo Babylon cecidit aut iram Dei bibit, cum potestatem accepit adversus Jerusalem, quæ est Ecclesia. Insulce inventæ non sunt: id est, non sunt superata:. Et grando magna quasi talentum descendit de coelo super homines: grandinem iram Dei dicit. Omnes plagas istas figuras esse dicit plagaruin spiritualium. Et blasphemaverunt homines Deum ex plaga grandinis quoniam magna est plaga ejus nimis. Recapitulat iterum dicens: Et venit unus ex septem angelis, et dixit mihi, Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, sedentis super uquas multas, cum qua fornivati sunt reges terræ, id est, omnes terrigenae.","prev":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 13.1-17","label":"13.1 to 13.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/13.1"},"next":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 13.38-57","label":"13.38 to 13.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/13.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/13.38"},"credit":{"text":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}