{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.101-125","citation":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.101-125","ref":"6.101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.101.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa067a"},"verse":false,"words":289,"text":"Magnam vero stellam dixit; quia personæ majorum, et potestatem vel divitias habentium. Et nomen hujus stellas dicitur absinthium. et facta eat tertia pars aquarum in absinthium: tertia pars hominum facta est similis stellæ quae super illam cecidit. Et multi hominum mortui sunt ab aquis, quoniam amaricaverunt aquæ. Homines mortui sunt ab aquis. Hoc in his qui rebaptizantur, manifeste intelligi potesl. Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa eat tertia pars solis, et ter tia pars lunæ et tertia pars stellarum: sol, luna et stellæ, Ecclesia est, cujus tertia pars percussa est; in tertia parte, intelliguntur omnes mali. Percussa est autem, id est suis malis tradita et voluptatibus: ut redundanlibus et inolescentibus peccatis, suo tempore revelaretur. Et vidi et audivi vocem unius aquilæ volantis in medio cæli, et dicentem, Væ! væ! væ habitantibus terram! Aquilam Ecclesiam intelligit volantem in medio coeli, id est in medio sui discurrentem, et plagas novissimi temporis magna voce prædicantem. Quando enim sacerdos diem judicii annuntiat, aquila in medio cæli volat. Sicut ergo supra dictum est, alius angelus quem dixit ascendisse ab ortu solis, Ecclesia est, ascendent ab ortu solis, id est a passione vel resurrectione Domini. Quod autem dicit, -Ne læseris terram, neque mare; Ecclesia hoc quotidie prædicando malis hominibus clamat. Quod dicit, Vinum et oleum ne læseris; in vino et oleo, omnes qui sunt justi in Ecclesia intelliguntur; quos nemo laedere poterit, nisi ad probationem illorum permiserit Deus. Quod autem ait, centum quadraginta quatuor millia fuisse signatos: tota Ecclesia intelligitur. Unde et in illis de quibus dixit se vidisse populum multum quem dinumerare nemo poterat, Ecclesia eadem significata est. Quod autem dixit, amictos esse stolis albis; in stolis donum Spiritus sancti intelligitur: angelos stantes circa thronum, Ecclesiam dixit, quia præter illam nibil aliud describebat.","prev":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.82-100","label":"6.82 to 6.100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.82"},"next":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.126-147","label":"6.126 to 6.147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.126"},"credit":{"text":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}