{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.126-147","citation":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.126-147","ref":"6.126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.126.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa067a"},"verse":false,"words":284,"text":"Senior qui respondens dixit, Qni sunt isti, et unde venerunt, onicium indicat sacerdotum, qui populum in Ecclesia docent. Quod autem dixit, Laverunt stolas, de tota Ecclesia dixit, non de martyribus tantum. Denique non dicit in sanguine suo, sed in sanguine agni, quod utique per Baptismi sacramentum impletur. Et qui sedet super thronum, habitat super illos: ipsi enim thronus sunt, super quos habitat Deus. Neque cadet super eoa sol, neque ullus æstus: et deducet eos ad vitæ fontes aquarum: omnia baec ctiam in presenti SæCulo, et his diebus spiritualiter Ecclesiae eveniunt; dum ita per gratiam Dei defenditur, ut persecutionibus mundi hujus exerceatur potius quam vincatur. Quod dicit in semihora silentium factum in coelo; in Ecclesia dicit, et significat initium..quietis æternæ. Et septem angelis tubis canentibus: in angelis Ecclesia, in tubis praedicatio Ecclesia; intelligitur. Alius angelus, quem dixit stetisse ante altare, Christus Dominus est. Habens thuribulum alreum: corpus scilicet sanctum, per quod Deus Pater passionis incensum, odorem suavitatis accepit. Quod autem dicit, Factæ sunt voces, fulgura et tonitrua; prædicationes sunt Ecclesiae spirituales. Septem angeli qui se præparaverunt ut canerent, Ecclesia est: in qua per Mum mundum contra omnia peccata vel crimina fit prædicatio spiritualis. Quod autem canente primo angelo tertia pars terræ combusta est, significat homines superbos et voluptatibus dcditos, quos Deus justo judicio permulsit incendio luxuriae vel cupiditatis exuri. Quod autcm, canente secundo angelo, mons ardens cecidit in mare; mons ille diabolus, mare mundus iste intelligitur. Tertia pars maris, sicuti jam supra dictum est, homines iniqui et impii. Quod autem, tertio angelo canente. stella magna cecidit de cœlo, homines magni intelliguntur, qm malis moribus et iniquis actibus de Ecclesia tanquam de coelo cadunt. Quod dicit, Multi hominum mortui sunt ab aquis, quoniam amaricaverunt aquæ;","prev":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.101-125","label":"6.101 to 6.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.101"},"next":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.148-156","label":"6.148 to 6.156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.148"},"credit":{"text":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}