{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 7.1-21","citation":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 7.1-21","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa067a"},"verse":false,"words":284,"text":"flb. IX et X.] Modo, fratres charissimi, cam Apocalypsis legeretur, audivimus quia quinto angelo tuba canente, stella de cælo ceciderit super terram. Una stella corpus est multorum cadentium per peccata. Et data est ei clavit patei abyssi: stella, abyssus, puteus homines sunt. Ergo stella cecidit de coelo: id est, populus peccator de Ecclesia. Et accepit putei abyssi clavem: id est, potestatem cordis sui, ut aperiat cor suum, in quo diabolus deligatus non compescatur ut faciat voluntatem suam. Et aperuit puteum abyssi: id est, manifestavit cor suum sine ullo timore vel pudore peccandi. Et ascendit fumut de puteo: id est de poputo ascendit quod cooperit et obscurat Ecclesiam, ita ut dicatur, Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Obscuratum dixit solem, non cecidtsse 2. Peccata enim malorum et superborum hominum, quæ passim committuntur per orbem, obscurant solem, id cst Ecclesiam, et sanctis ac justis interdum faciunt obscuritatem: quia tantus est malorum numerus, ut aliquolies vix inter eos appaream boni. Sicut, inquit, fu mus fornacis magnæ. Et ex fumo putei exierunt locustæ m terram, et data eat eis potestas, sicut habent potestatem scorpii terræ; id est, veneno lædere. Et præceptum est illis, ne tæderent fenum terras neque omnem arborem, nisi homines. Et datum est eis ne occiderent eos. Et quia duae partes sunt in Ecclesia, bonorum scilicet et malorum; una pars sic percutitur ut corrigatur, alia voluptatibus suis relinquitur. Pars bonorum humiliationi I traditur ad cognitionem justititiæ Dei, et commemorationem pœnitentiæ, sicut scriptum est, Bonum mihi quod humiliasti me, ut di. scerem justificationes tuas (Psal. CXVIII, 17). Datum eat eia ne occiderent, sed ut cruciarent: et cruciatus eorum sicut cruciatus scorpii, cum percutit hominem: hoc tunc fit, quando diabulus per vitia vel peccata ve.","prev":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.148-156","label":"6.148 to 6.156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.148"},"next":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 7.22-45","label":"7.22 to 7.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.22"},"credit":{"text":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}