{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 99.27-52","citation":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 99.27-52","ref":"99.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/99.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/99.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/99.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa067a"},"verse":false,"words":277,"text":"Ostium apertum Christum dicit, quia janua est. Coelum Ecclesiam dicit ubi coelestia gcruntur; sicut dicit Apostolus, instaurare omnia quæ in cælis et quæ in terra sunt ( Ephes. I, 10): cœlum intelligitur primitiva Ecclesia de Judæis, terra vero ex Gentibus. Ascende huc, et ostendam tibi: hoc non iu solum Joannem convenit, sed in Ecclesiam vel in omnes credentes. Qui enim viderit ostium apertum in coelo, id est natum, et passum, et resurrexisse Christum crediderit; ascendit in altitudinem. et videt futura. [Quibus gressibus nisi fidei et credulitalis? Ac si aperte cuilibet electorum diceretur, Ad cognoscenda Christi et Ecclcsiæ acramenta, fide conscende, credulitate pertinge. Recte enim a voce prima Joannes invitatur, ut ad ostium coeli coelumque conscendat: quia videlicet uuusquisque electorum, ut inoffenso credulitatis pede per Evangelium ad veræ fidei sacramenta pertingat, veteris. instrumenti doctrina, quæ novam praecedit, roboratur2. ] Et ecce thronus positus erat in cœlo: id est, in Ecclesia. Et quisedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis vel sardii: istæ comparationes in Ecclesiam conveniunt. Jaspis aquæ colorem habet, et sardius ignis: per hæc, sicut Jam dictum est, duo judicia vult intelligi; unum per aquam, quod jam factum est per diluvium; aliud quod futurum est per ignem. [Quid per jaspidem nisi divinius Mediatoris nostri figuratur? ] In circuitu throni vidi sedes viginti quatuor, et supra aedes viginti quatuor seniores sedentes. Seniores totam Ecclesiam dicit, sicut Isaias dicit, Cum in medio seniorum suorum fuerit glorificatus (Isai. xxiv, 23). Vigintiquatuor autem seniores, praepositi et populi sunt. nduodecim, Apostolos et præpositos; et III aliis duodecim, reliquam Ecclesiam intellige. Et de sede procedebant fulgura et voces: de Ecclesia enim procedunt hæretici, quia ex nobis exierunt. Est et alius sensus, ut fulgura et voces predicatio Ecclesiae intelligatur.","prev":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 99.1-26","label":"99.1 to 99.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/99.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/99.1"},"next":{"citation":"Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 99.53-75","label":"99.53 to 99.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/99.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/99.53"},"credit":{"text":"Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}