{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.6.39-49","citation":"Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.6.39-49","ref":"1.6.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.6.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.6.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.6.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Cur ergo nomen insubstantiale, id est, Nihil, tanquam vere aliquid sit dicimus, addendo Est? Omne euim quod dicimus, Est, esse aliquid æstimamus: tamen cum aliquoties dicimus, Nihil est, pro consuetudine locutionis ad Nihil addimus Est: cum nomen tantum sit Nihil, et non res. Sic et de morte pro consuetudine verbi, vel ad comparat tionem agentis dicimus, Videt mors, agit aliquid, insultat; vel, damnata est, victa est, et quidquid illud est quod dici possit, quia mors faciat aut patiatur. Cum ergo hæc de morte dicantur, omnia ad auctorem mortis, per quem privatio viae facta est, diabolum reteruntur. Ipse enim quæ ad mortem pertinent, aut facit, dum captivat ei perimit; aut patitur, dum vincitur et damnatur. Diabolus cnim natura est angelus: sed quod natura est, opus Dei est: quod vero diabolus, vitio suo cst, utendo male naturae suae bono: opera vero ejus mala quoe vitia dicuntur, actus sunt, non res; quæ tanquam per se agere dicuntur aliquid, cum ea et per ea totum agat diabolus; vel damnata dicuntur, cum ipse pro his damnatur, pro quibus damnatur et homo, cum per liberum arbitrium his illectus tradit assensum. Et ideo hæc in futuro sxculo jam non erunt, quia in auctore suo diabolo damnabuntur, cum ille scilicet damnatus in gehenna, ut peccent homines, amplius potestatem haec agere non habebit.","prev":{"citation":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.6.23-38","label":"1.6.23 to 1.6.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.6.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.6.23"},"next":{"citation":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.1","label":"Book 2, Refellitur secundum dogma Pelagianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.1"},"credit":{"text":"Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}