{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.24.1-15","citation":"Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.24.1-15","ref":"2.24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.24.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Item in codem libro Moyses ad Dominum: Ecce tii mihi dicis, inquit, Deduc populum hunc, tu autem non demonstrasti mihi quem simul dimittas mecum: et dixisti mihi, Scio te præ omnibus, et gratiam habes apud me. Nunc ergo si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum mani feste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te, ut sciam quia populus tuus et gens hcec habeat gratiam apud Deum. Sed ex Deo, non ex se. Denique cum dicit, Si inveni gratiam in conspectu tuo, invenisse se, non habuisse gloriatur. Et cum dicit, Ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te: quid aliud indicat, nisi, Ut dum te videro manifeste, cognoscam non mei fuisse meriti, sed dono gratiae tuae? Ideo et ait, ut sim inveniens gratiam ante te. Item post pusillum ait ad Dominum: Nisi ipse exeas nobiscum, ne me educas hinc: et quomodo scietur vere quia inveni gratiam apud te ego et populus tuus, nis! tu pariter nobiscum fueris, et gloriabimur ego et populus tuus præ omnibus gentibus quæ sunt super terramt Gloriabimur, quomodo? Non in nobis 1, sed in te, a quo accepimus gratiam gloriandi. Item Dominus ad Moysen: Et hoc verbum tibi quod dixisti faciam: invenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio te præ omnibus (Exod. XXXIII, 12-17). Sed ideo faciam, quia miserante me invenisti gratiam meam, non ex Adam peccante natus habuisti tuam. Nam et cum dicit Dominus Jesu filio Nave: Sicut eram cum Moyse sic ero et tecum; et non derelinquam te, neque despiciam te Josue I, 5): quid aliud dicit, nisi ut ait Moysi, Invenisti gratiam in conspectu meo, et scio te pra omnibus? Non enim Moysi locum accepisset, nisi ut ille ante Deum gratiam invenisset.","prev":{"citation":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.23","label":"Book 2, Adversus tertium dogma Pelagianorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.23"},"next":{"citation":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.24.16-29","label":"2.24.16 to 2.24.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.24.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.24.16"},"credit":{"text":"Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}