{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.6.1-17","citation":"Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.6.1-17","ref":"4.6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.6.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"CAPUT PRIMUM. — I. Item aiunt, Libidinem in homine naturale esse bonum, nec in ea esse quod pudeat. Respondemus: Libido non est naturale bonum in hominibus, sed per peccatnm primorum hominum accidens malum, atque pudendum: cnjus non Deus auctor est, sed diabolus. Quod vos errantes, et alios in errorem mittentes, ideo naturale bonum esse dicitis, quia Deum pestis hujus auctorem creditis, non diabolum. Omne enim, quod natura bonum est, Deus summe bonus ex nihilo fecit, non diabolus. Nos autem libidinem non naturale bonum, sed naturale esse malum dicimus credimusque. Naturale autem malum sic dicimus, non quia sit naturae Deo opifice congenitum, sed quod a peccante natura transierit in peccatricem naturam, id est, quod sit naturae peccantis vitium, non ipsa natura. Omne enim malum natura non est, sed actus accidens defectu boni. Quamobrem quod natura non est, Deus non fecit, quia natura est omne quod fecit. Hoc ergo malo in Adam, qui male bonum illicitum concupivit, ut dixi, humana natura est vitiata, quod omnis trahit ex semine natus. Sed forsitan quaeris a me dicens: Quemadmodum potuit malum serpentia, noc eat diaboli, in bonum hominis transire naturce? Ausculta: Serpentis nonnunquam venenato flatu hominem et mori novimus statim, et ut mori possit graviter perurgeri. Quapropter interrogo, responde quomodo potest alienæ naturæ virus flatile humanae sic praevalere naturae, ut omnes artus ejus flatu mortifero farciat1, ut vitalem flatum ex ea cogat exire? Sed novi quia nihil dicturus eris. Peccato cnim protoplasti non credis miseram factam esse humanam naturam et mortalem, unde potest qualibet accidente infirmitate facile deprimi vel occidi. Audi ergo: Sicut nunc in peccatore serpentis flatu pestifero venenum infigitur, et per illud mori compellitur, et a Marso, id estincantatore, inspectus afflatitius dicitur;","prev":{"citation":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.32.38-51","label":"2.32.38 to 2.32.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.32.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.32.38"},"next":{"citation":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.6.18-35","label":"4.6.18 to 4.6.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.6.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.6.18"},"credit":{"text":"Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}