{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.10.1-20","citation":"Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.10.1-20","ref":"5.10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.10.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Yosautcm, etsi parvuli baptizati non fuerint, vitam illis promittitis æternam, quia scilicet Christi cis gratiam baptizatis nihil auferre, conferre creditis nihil. Si. enim intelligeretis quare dixerit Christus, Non opus est sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX. 12): crederetis utique, non cus sanos, sed vulneratos medico Salvatori ad stationem Baptismi sanandos offerri; nee habituros vitana, nisi ipsius qui eit vit, manducaverint carnem, et sanguincm biherint. Ipse enim dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam1 in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam (Joan. VI, 54, 55). Quomodo igitur vitam regni cœlorum promittitis parvulis, non renatis ex aqua et Spiritu sancto, non cibatis carne, neque potatis sanguinc Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum? Ejus enim edictum est: Si quis non rcnatus fuerit ex aqua et Spiritu san- Cia. non introibit in regnum caelorum (Id. III, 3). Intrare quippe in regnum coelorum non aliud est, quam vita beata vivere, quai permanet in sæcula saecularum. Ecce non baptizatus, vitali etiam cibo poculoque privatus, dlviditur a regno coelorum, ubi tens viventium permanet Christus. Da mihi praeter hunc alterum locum, ubi vitæ possit requies esse perennis. Primum enim locum fides Catholicorum divina auctoritate regnum credit esse coelorum, unde, ut dixi, non Baptizatus excipitur: secundum, gehennam, ubi omnis apostata vel a Christi fide alienus aeterna supplicia experietur: tertium penitus ignoramus, imo nec esse in Scripturis sanctis inveniemus Finge, Pelagiane, locum ex officina perversi dogmatis tui, uhi alieni a Christi gratia vitam requiei et gloriæ possidere parvuli possint. Dextera est justi sedentis judicis et sinistra, regnum est et gehenna, vita est et mors, justi sunt et iniqui. In dextera igitur justi sunt constituti; in sinistra, operarii iniquitatis: in regno requies baptizatorum, in gehenna pœna incredulorum: vita ad ætitiamgloriae, morsad fletum et stridorem dentium: justi in regno Patris cum Christo, iniqui in igne æterno parato diabolo et angelis ejus.","prev":{"citation":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.8.45-49","label":"5.8.45 to 5.8.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.8.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.8.45"},"next":{"citation":"Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.10.21-42","label":"5.10.21 to 5.10.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.10.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.10.21"},"credit":{"text":"Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}