{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de Unico Baptismo 15","citation":"Augustine, Liber de Unico Baptismo 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Liber de Unico Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa063"},"verse":false,"words":221,"text":"Proinde quod sequitur et exultans dicit: solui breuiter quaestionem, uere soluit eam sed pro nobis, quandoquidem dicendo in indignis non esse dissimiles causas baptizare, daemonia pellere ceterasque non dissimiles fecisse uirtutes, quibus dicentibus 'in nomine tuo ista fecimus' dicturus est: non noui uos; recedite a me, operarii iniquitatis, manifestauit tam uerum esse, quod baptizant baptismo Iesu Christi etiam qui separati sunt ab ecclesia, quam uerum est, quod daemonia pellunt in nomine Iesu Christi, sed eos utrumque nec ad uitam aeternam perducere nec ab aeternis suppliciis uindicare. ac per hoc quemadmodum si ueniret ad ecclesiam quisquam eorum, a quibus expulit daemonia ille quem uiderunt discipuli separatum a grege Iesu Christi pellere daemonia in nomine Iesu Christi, nequaquam uirtus quae in illo facta fuerat negaretur, sed ei quod deerat adderetur, ita quisquis extra ecclesiam ab haereticis fuerit uel schismaticis tamen Christi baptismate consecratus, cum ad ecclesiam uenerit, non est negandum sacramentum ueritatis quo inbutus est, sed adicienda pietas unitatis a qua separatus est et sine qua illud inesse illi posset, prodesse non posset. hoc facimus, hoc a maioribus traditum accepimus, hoc in catholica ecclesia, quae toto orbe diffunditur, contra omnes falsitatis nebulas custodimus. quid ergo hinc a nobis amplius disputandum est, quando ipse soluit breuiter quaestionem commemorando euangelica testimonia, quibus profecto, si contentiosus esse nollet, et suum damnaret errorem et baptismi cognosceret ueritatem?","prev":{"citation":"Liber de Unico Baptismo 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/14"},"next":{"citation":"Liber de Unico Baptismo 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/16"},"credit":{"text":"Augustine, Liber de Unico Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa063/stoa0040.stoa063.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}