{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de Unico Baptismo 24","citation":"Augustine, Liber de Unico Baptismo 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Liber de Unico Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa063"},"verse":false,"words":340,"text":"Nulla igitur ratio fuit, sed maximus furor, quo isti uelut malorum communionem cauentes se ab unitate Christi, quae toto orbe diffunditur, separarunt. nisi forte a criminibus crimina mirabili arte discernunt, non de scripturis, sed de cordibus suis distinctionum regulas proferentes atque dicentes in unitate communionis sacramentorum alia crimina aliena sine contaminatione tolerari, traditionis autem crimine omnes, qui cum talibus sacramenta communicauerint, detineri. sed hinc diutius disputare superfluum est, praesertim quia hoc et rarissime audent dicere, ipsi quoque uerecundantes et sentientes uana se loqui, et cum ea dicunt, nullo diuino testimonio fulcire nituntur. magis enim solent in ore habere, quando peccatis aliorum alios criminantur, ad excusandum nefas separationis suae: uidebas furem et concurrebas cum eo et: ne communicaueris peccatis alienis et: recedite, exite inde et inmundum ne tetigeritis et: qui tetigerit pollutum pollutus est et: modicum fermenti totam massam corrumpit et alia huiusmodi, quibus non traditionis crimen ab aliis criminibus aliqua proprietate discernitur, sed omnis peccati consociatio prohibetur. quae tamen diuina testimonia uel praecepta si eo modo quo isti intellegeret Cyprianus, profecto se ab Stephano separaret nec cum illo in catholicae unitatis communione persisteret. ille quippe secundum sententiam, quam de baptismo isti tenendam putant, haereticos et schismaticos sicut opinantur baptismum non habentes admittendo in ecclesiam communicabat. peccatis alienis, quia uidelicet peccata eorum, qui baptismo uero abluti non erant, in eis utique permanebant. debuit ergo Cyprianus ab huius communione discedere, ne cum fure concurreret, ne peccatis communicaret alienis, ne contagione inquinaretur inmundi, ne pollutus fieret tangendo pollutum, ne fermento corrumperetur aliorum. hoc ergo quoniam non fecit, sed cum eis in unitate permansit, tota ipsius unitatis tunc massa corrupta est nec perseuerauit ecclesia, quae postea sanctos istorum Maiorinum pareret et Donatum. hoc quia dicere nullo modo audent, restat ut fateantur bonos cum malis in sacramentorum christianorum communione sine ulla sua labe mansisse et usque ad tempus Caeciliani perseuerasse ecclesiam Christi non sine ullis hominibus malis tamquam in horreo iam reconditam, sed adhuc commixta palea tamquam in area constitutam. sic ergo et deinceps potuit permanere, sicut et permanet, donec ultimo die iudicii uentilata mundetur.","prev":{"citation":"Liber de Unico Baptismo 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/23"},"next":{"citation":"Liber de Unico Baptismo 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/25"},"credit":{"text":"Augustine, Liber de Unico Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa063/stoa0040.stoa063.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}