{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de Unico Baptismo 4","citation":"Augustine, Liber de Unico Baptismo 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Liber de Unico Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa063"},"verse":false,"words":256,"text":"Nam sic sunt isti mali in baptismo bono, quemadmodum sunt Iudaei mali in lege bona. itaque ut illi per ipsam legem iudicabuntur, quam malitia sua malam non fecerunt, ita et isti per ipsum baptismum iudicabuntur, quem bonum mali tenuerunt. ergo quemadmodum Iudaeus cum ad nos uenerit, ut christianus fiat, non in eo destruimus bona dei sed mala ipsius — nam quod errat non credendo, quod Christus iam uenerit natusque et passus sit et resurrexerit, hoc emendamus eaque infidelitate destructa fidem qua haec creduntur adstruimus, item quod errat umbris ueterum sacramentorum inhaerendo dissuademus iamque uenisse tempus, quo haec auferenda atque mutanda prophetae praedixerant, demonstramus; quod uero unum deum colendum credit, qui fecit caelum et terram, quod omnia idola et sacrilegia gentium detestatur, quod futurum expectat iudicium, quod uitam sperat aeternam, quod de carnis resurrectione non dubitat, laudamus approbamus agnoscimus, sicut credebat credenda, sicut tenebat tenenda firmamus —, ita etiam cum ad nos uenit schismaticus uel haereticus, ut catholicus fiat, schisma eius et haeresim dissuadendo et destruendo rescindimus, sacramenta uero christiana, si eadem in illo inuenimus, et quidquid aliud ueri tenet absit ut uiolemus, absit ut si semel danda nouimus iteremus, ne, dum uitia humana curamus, diuina medicamenta damnemus aut quaerendo sanare quod uulneratum non est hominem saucitfm et ubi sanus est uulneremus. proinde si de aliqua re ad fidem christianam et catholicam pertinente, si denique de ipsa etiam trinitatis unitate dissentientem haereticum inuenio et tamen euangelica et ecclesiastica regula baptizatum, intellectum hominis corrigo, non dei uiolo sacramentum. loquor de Iudaeis et schismaticis uel haereticis sub Christi utcumque nomine errantibus.","prev":{"citation":"Liber de Unico Baptismo 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/3"},"next":{"citation":"Liber de Unico Baptismo 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/5"},"credit":{"text":"Augustine, Liber de Unico Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa063/stoa0040.stoa063.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}