{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de Unico Baptismo 5","citation":"Augustine, Liber de Unico Baptismo 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Liber de Unico Baptismo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa063"},"verse":false,"words":291,"text":"De ipsis gentilibus idolorumque cultoribus multa utique a nobis diuersitate distantibus nihil aliud nobis demonstrat apostolus, nisi ut in ipsis quoque ita quidquid prauum est corrigamus, ut quod forte rectum est approbemus. nam utique idolatras et quod est grauius non tantum cultores, sed et ipsos etiam institutores simulacrorum redarguebat ubi ait: qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euan uerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et immutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. talia quippe nouimus fuisse simulacra Aegyptiorum, ubi et instituta esse multiplicior multoque ignominiosior idolatria perhibetur. numquid tamen cognitionem dei negauit in illis fuisse ac non potius confirmauit dicens: cognoscentes deum non ut deum glorificauerunt? si ergo istam cognitionem tamquam mendacium refellere et destruere conaretur, quod eam in sacrilegis inuenisset, nonne, quod absit, ueritatis inimicus existeret? ideoque id quod immutauerunt in mendacium suum — nam et hic dixit: immutauerunt gloriam dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, talem scilicet fingentes deum, qualis non est deus, et non sicut eum cognouerunt tradentes hominibus, et paulo post de talibus dicit: qui immutauerunt ueritatem dei in mendacium, et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula; ueritas quippe creaturae a deo est, non est deus, quam illi in mendacium conuerterunt, tamquam deos colentes solem et lunam et quaecumque caelestia atque terrestria —: quod ergo immutauerunt in mendacium suum, culpat detestatur euertit, quod autem uerum in doctrina quamuis multis falsitatibus permixta confusaque seruarunt, approbat attestatur affirmat. nam et hic eundem locum ita coepit, ut diceret: reuelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui ueritatem in iniquitate detinent, non abnegans ueritatem quamuis in ini-","prev":{"citation":"Liber de Unico Baptismo 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/4"},"next":{"citation":"Liber de Unico Baptismo 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/6"},"credit":{"text":"Augustine, Liber de Unico Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa063/stoa0040.stoa063.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}