{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber qui appellatur Speculum 41","citation":"Augustine, Liber qui appellatur Speculum 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-qui-appellatur-speculum/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-qui-appellatur-speculum/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-qui-appellatur-speculum/41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Liber qui appellatur Speculum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-qui-appellatur-speculum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080"},"verse":false,"words":418,"text":"Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea' quae desunt corrigas et constituas per ciuitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, si quis sine crimine est, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. oportet enim episcopum sine crimine esse sicut dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non uinolentum, non percussorem, non turpilucrum: sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. Et post paucos uersus: Quam ob causam increpa illos. dure, ut sani sint in fide, non adtendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum auersantium se a ueritate. omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum : sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. confitentur de nosse deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles, . et ad omne opus bonum reprobi. Tu autem loquere quae decet sanam doctrinam. senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non uino multo seruientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adulescentulas, ut uiros suos ament, filios diligant, prudentes, castas, domus curam habentes, benignas, subditas uiris suis, ut non blasphemetur uerbum dei. iuuenes similiter hortare, ut sobrii sint. in . omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina integritate, grauitate: uerbum sanum inreprehensibile : ut is qui ex aduerso est uereatur nihil habens malum dicere de nobis. seruos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem. bonam ostendentes, ut doctrinam saluatoris nostri dei ornent in omnibus. apparuit enim gratia dei saluatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes inpietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semet ipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et emundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. nemo te contemnat. Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Et post paucos uersus: Fidelis sermo est, et de his uolo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt deo. haec sunt bona et utilia hominibus. stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis deuita: sunt enim inutiles et uanae. haereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens quia subuersus est qui eiusmodi est et 'delinquit proprio iudicio condemnatus.","prev":{"citation":"Liber qui appellatur Speculum 40.29-36","label":"40.29 to 40.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-qui-appellatur-speculum/40.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-qui-appellatur-speculum/40.29"},"next":{"citation":"Liber qui appellatur Speculum 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-qui-appellatur-speculum/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-qui-appellatur-speculum/42"},"credit":{"text":"Augustine, Liber qui appellatur Speculum, ed. Franz Weihrich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa080/stoa0040.stoa080.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}