{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 1.162-166","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.162-166","ref":"1.162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.162.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":169,"text":"Tamen thronum praecedam tui ego. sic se habent uerba in graeco, quae dixit Pharao ad Ioseph. sed \"praecedam tui\" usitata est apud Graecos locutio, apud nos autem dicitur \"praecedam te\"; illud uero \"praecedam te thronum\" nec apud Graecos usitata perhibetur, sed \"praecedam te throno\", id est honore sedis, quod intellegitur \"praecedam te regno\"; hoc enim illi et postea dicit. Ego Pharao, sine te nemo extollet manum suam super omnem terram Aegypti. tamquam diceret: \"ego sum rex, tu autem princeps uel praepositus Aegypti\". Pharao quippe non hominis nomen est, sed regiae potestatis?. Uidens autem Iacob, quia est uenditio in Aegypto, dixit filiis suis: quare segnes estis? ecce audiui, quod est uenditio in Aegypto: notandum, quia id, quod audisse se dicit, uidisse eum scriptura dixerat. Emite nobis pusillas escas, ut uiuamus et non moriamur. unum horum sufficeret: aut ut uiuamus aut\" ut non moriamur\". Pacati sumus; non sunt pueri tui exploratores. quasi de aliis dixerint: non sunt pueri tu exploratores, cum possent dicere\" non sumus\"; honorificentiae autem more maxime ita loquebantur.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 1.148-161","label":"1.148 to 1.161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.148"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 1.167","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.167"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}