{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 1.188-192","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.188-192","ref":"1.188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.188.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":147,"text":"Quando fleuit Ioseph, cum recognosceretur a fratribus suis, ait scriptura: audierunt autem omnes Aegyptii, et auditum est in domo Pharaonis. deinde sequitur quod narrabat: dixit autem Ioseph ad fratres suos. prius itaque dixit scriptura, quod postea factum est; hoc enim famae celebritate accidit, ut omnibus Aegyptiis notum fieret; et postea reuersa est narratio ad id, quod dicebatur breui recapitulatione. Et diuulgata est uox in domo Pharaonis dicentes: uenerunt fratres Ioseph. dicentes posuit pro \"dicentium\"; uox enim dicentium diuulgata est: uenerunt fratres Ioseph. At ille respondit, quid est, dicens? ordo est: at ille respondit dicens: quid est? Deus ad Iacob dicit: et ego descendam tecum in Aegyptum, et ego ascendere te faciam in finem. sic habent graeci, quod latini habent: et ego deducam te in finem. ludam autem misit ante se ad Ioseph, ut ueniret sibi obuiam iuxta Heroum ciuitatem. nescio, utrum Heroum nomen facile in scripturis reperiatur.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 1.187","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.187"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 1.193","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.193"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}