{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 1.210-213","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.210-213","ref":"1.210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.210.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":113,"text":"Planxerunt eum planctum magnum et ualidum. planxerunt planctum, non planxerunt planctu. locutio est in latina lingua non ignota, sicut dicitur: seruitutem seruiuit, militiam militauit et similia. Et redditione reddet nobis omnia mala, quae ostendimus ei. ex hac locutione ait et apostolus: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: ostendimus enim dictum est uel ostendit pro eo, quod est\" fecimus\" uel \"fecit\". Accipe iniquitatem seruorum dei patris tui. noua locutio est \"accipe iniquitatem\" pro \"ignosce\" aut \"remitte\" aut \"obliuiscere\". sed puto inde esse dictum \"accipe\", ac si diceretur \"aequo animo accipe\", hoc est noli indigne ferre. Et uenientes ad eum dixerunt. non iterum uenerunt, sed quod dictum fuit iterum dictum est; solet hoc 'facere scriptura.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 1.209","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.209"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 2.1","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.1"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}