{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 2.133","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.133","ref":"2.133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.133.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":152,"text":"Fecerunt sibi deos aureos: de uno uitulo. pluralem ergo numerum pro singulari posuit. inde est et illud: hi di tui Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. non sane locutiones istae reperiuntur, ubi pluralis pro singulari ponitur, nisi in eo rerum genere, in quo etiam de pluribus fieri uel intellegi potest. non enim quia unus ille uitulus erat, ideo non et plures fieri poterant aut ideo non multis idolis similis fuerat. hac locutione dictum est latrones insultasse domino, cum hoc unum fecisse scriptura testetur, sed non solus fuerat latro. quin etiam cum ista locutio fit per nomina propria, qualiter eam in scripturis factam nondum conperimus, plures illic intelleguntur, sicut Phaedras et Medeas quidam dixerunt, cum fuerit una Phaedra et una Medea; sed Phaedras et Medeas appellauerunt omnes similes Phaedrae et Medeae. ita non sine causa nec utcumque ac passim sicut ab inperitis uitiose fit, sed certo modo certisque regulis istae locutiones interponuntur.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 2.128-132","label":"2.128 to 2.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.128"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 2.134-142","label":"2.134 to 2.142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.134"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}