{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 2.22","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.22","ref":"2.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":157,"text":"Post dies autem illos multos mortuus est rex Aegypti. dixit autem dominus ad Moysen in Madian: uade, perge in Aegyptum; mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam. multa in his uerbis genera locutionum notanda sunt, primo: uade, perge in Aegyptum, tamquam non sufficeret tantum \"uade\" uel tantum \"perge\"; deinde: mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam, cum solum regem Aegypti scriptura dixerit mortuum et de solo antea dictum fuerit, quod Moysen quaerebat occidere. an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est ? quod si ita est, non locutio, sed sensus est. item: qui quaerebant animam tuam, non in malo tantum. sed etiam in bono dici solet in scripturis; nam sicut hic in malo dictum est etiam in Psalmis: confundantur et reuereantur, qui quaerunt animam meam, in bono: perit fuga a me et non est qui requirat animam meam, nisi forte aliquid distare dicitur inter quaerentes et requirentes, ut illud in malo, hoc in bono intellegendum sit.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 2.17-21","label":"2.17 to 2.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.17"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 2.23-24","label":"2.23 to 2.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.23"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}