{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 2.3-8","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.3-8","ref":"2.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":132,"text":"Et omne femininum uiuificate illud: sic enim habent graeci; latini non habent \"illud\". Erat autem quidam de tribu Leui et sumsit sibi de filiabus Leui: intellegitur uxorem, quod quidam latini interpretes etiam addendum putauerunt; sequitur autem: et habuit eam, et concepit. Quid sit \"tibin\" ideo difficile est nosse, quia nec graecus interpres ex hebraeo nec latinus ex graeco uertit hoc nomen; sed sic transtulit ut inuenit. Timuit autem Moyses et dixit: si sic diuulgatum est uerbum hoc.... duo sunt in hac locutione adtendenda: primo, quia pendet sententia et sic dimissa est; deinde. quia\" uerbum\" pro facto posuit. Et respexit <deus> filios Israhel et innotuit illis: pro eo positum est: et innotuit. quod est: egit in his ea, quibus dei curam erga se intellegerent. Uidens uidi uexationem populi mei qui est in Aegypto.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 2.2","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.2"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 2.9","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.9"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}