{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 3.19","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 3.19","ref":"3.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":209,"text":"Cum de animantibus, quae in aquis sunt, praeciperet, quae sint eorum munda uel inmunda, in aquis. inquit, et in mari et in torrentibus. sed in mari latini codices habent, quia nimis insolens fuit pluralem nnmerum transferre de graeco et non dicere in mari, sed in maribus, maxime propter ambiguitatem, ne non maria, sed mares intellegerentur, id est masculi. nam nihilo minus insolens est quod tamen interpretatum est de sanguinibus, quia latina lingua sanguinis numerum pluralem non recipit uel in ipso nominatiuo casu. nam etsi ab eo, quod est mare, nemo dicit maribus, dicuntur tamen maria, cum sanguines non dicantur et tamen scriptum est: libera me a sanguinibus, et: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus. ergo et maribus ita dici posset, nisi, ut dixi, ambiguitas uitaretur. torrentes uero isto loco pro fluminibus posuit scriptura, cum torrentes proprie dicantur hiemales fluuii, qui siccantur aestate et ideo pisces habere non possunt. unde nonnulli interpretes nostri non torrentes interpretari sed flumina maluerunt. poni autem in scripturis torrentes pro fluminibus locus ille psalmi satis ostendit, ubi legitur: et torrente uoluptatis tuae potabis eos. non enim tale aliquid intellegi uoluit nomine torrentis, quod ad tempus flueret ac deinde siccaretur, cum sequatur et dicat: quoniam apud te est fons uitae, quae utique aeterna est et indeficiens.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 3.16-18","label":"3.16 to 3.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.16"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 3.20-21","label":"3.20 to 3.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/3.20"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}