{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 4.117-127","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 4.117-127","ref":"4.117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.117.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":210,"text":"Et commendauit eis Moyses Eleazar sacerdotem et legum filium Naue et principes familiarum tribuum Israhel. non ait: commendauit eos Moyses Eleazar sacerdoti, quod utique ordo locutionis usitatae exigebat; per hos enim introducti sunt in terram, quam petebant: unde magis illi istis a quibus introducebantur in terram postulatam quam isti qui introducebant illis quos introducebant commendati uidentur. Si autem non transierint armati uobiscum in bellum in conspectu domini, et transferte inpedimenta eorum . plus habent \"et\". Et dedit eis Moyses filiis Gad et filiis Ruben . plus habet \"eis\". Et non ibi erat aqua populo bibere. pro eo, quod est ad bibendum. Loquere filiis Israhel et dices ad eos . sufficere uidetur: loquere filiis Israhel. Et omnia idola fusilia eorum perdetis ea.plus habet \"ea\". Hoc erit uobis fines maris . non dixit: hi erunt uobis. Et hoc erit uobis fines ad aquilonem: eadem repetita locutio est. Et erunt ciuitates eis habitare, pro eo, quod dici solet: ad habitandum. Refugia erunt uobis fugere illo homicidam: quod usitate dici posset, ut fugiat illo homicida. Et incolae qui in uobis istae ciuitates in refugium . singulari numero positum est incolae; id est: huic incolae qui in uobis, quoniam minus habet \"est'\". non enim ait \"qui in uobis est\" notissima locutione, sed rariore in lingua latina quam in graeca.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 4.107-116","label":"4.107 to 4.116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.107"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 5.1-11","label":"5.1 to 5.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.1"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}