{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 4.3-15","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 4.3-15","ref":"4.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":293,"text":"Et fecerunt filii Israhel secundum omnia, quae mandauit dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt. Sacerdotes qui uncti sunt quorum consummauerunt manus eorum sacerdotio fungi. Et inponent super illud omnia uasa eius, quibus ministrant in ipsis. Et reddet cui deliquit ei . quidam locutionem istam transferre nolentes emendato ordine uerba transtulerunt dicentes: et reddet ei cui deliquit. Uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis . non ait: quaecumque fecerit; sed locutio est, ubi sexus masculinus pronomen uindicauit, quamuis posterius femininus sit positus, quae locutio usitata non est. Uiri uiri si praeuaricata fuerit uxor eius: non solum . quia geminauit nomen, ut diceret: uiri, uiri. sed etiam quia addidit \"eius\", notanda locutio est. Si superueniet illi spiritus zelandi, illa autem non fuerit inquinata, et adducet homo uxorem suam ad sacerdotem: superfluum est \"et\", sed scripturis usitata locutio. Erit aqua argutionis quae maledicitur haec . hanc locutionem inusitatam fecit ordo uerborum; posset enim usitate ita dici: erit aqua argutionis haec quae maledicitur, aut: erit haec aqua argutionis quae maledicitur, uel si quid aliud usitata uerba ordinando dici potest. Innocens esto ab aqua argutionis quae maledicitur haec. in hac locutione non solus uerborum ordo inusitate sonat, sed etiam casus mutatus est; esset enim integrum et usitatum: innocens esto ab hac aqua argutionis quae maledicitur, aut: ab aqua argutionis hac, quae maledicitur. Et inflabitur uentrem pro \"inflabitur uentre\". haec locutio et apud latinos auctores frequentatur; sed interpretes nostri qui eam transferre noluerunt dixerunt: et inflabitur uenter eius. Uir uel mulier quicumque magne uouerit uotum, non dixit: quaecumque. Et radetur caput suum, talis locutio est qualis superius: inflabitur uentrem. Sex uehicula tecta et duodecim boues, uehiculum a duobus principibus et uitulum a singulis . in hac locutione notandum putaui eosdem dictos uitulos, quos boues dixerat; sed hoc etiam graecum idioma esse perhibetur.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 4.2","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.2"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 4.16-29","label":"4.16 to 4.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.16"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}