{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 4.50","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 4.50","ref":"4.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.50.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":172,"text":"Si autem anima una peccauerit non sponte, offeret capram unam anniculam pro peccato. et exorabit sacerdos pro anima inuita et quae peccauerit nolenter ante dominum exorare pro eo; et remittetur ei. in hac sententia et illa locutio notanda erat, quod ait: et exorabit sacerdos et postea dixit: exorare — utrumque enim simul ita dici posset: exorabit exorare — et illa. quod a feminino genere incipiens ad masculinum clausit. cum enim dixisset: si anima una peccauerit, conclusit dicens: exorare pro eo: ubi intellegitur \"pro eo homine\". nam et quod adiunxit: et dimittetur ei, in latino quidem non adparet, quia hoc pronomen generis omnis est; sed in graeco masculinum elucet, ubi habet ao-cjj), quod hic positum est \"ei\". quod uero hic dictum est: pro anima inuita, intellegitur \"quae inuita peccauerit, non quod nolit pro se offerri\". hoc enim etiam consequenter exposuit, cum ait: et quae peccauerit nolenter. et ideo inuita positum est, quia latine non potuit exprimi, quod graece dictum est: axooaiaaOsioYji;; non enim potuit dici \"nolenteta\" uel quid aliud ab eo quod nolens fecerit.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 4.48-49","label":"4.48 to 4.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.48"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 4.51-57","label":"4.51 to 4.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/4.51"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}