{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 5.63-72","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 5.63-72","ref":"5.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.63.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":277,"text":"Et erit sicut laetatus est dominus in uobis bene facere uobis. graecus habet: bene facere uos, nec uidetur esse saltem graeca locutio. accusatiuus tamen pro datiuo positus intellegitur: unde maluerunt latini interpretes dicere uobis quam „uos*. Uos uidistis omnia, quae fecit dominus deus uester in terra Aegypti coram uobis Pharaoni et omnibus seruis eius et omni terrae illius, temtationes magnas, quas uiderunt oculi tui: notandum illas plagas etiam temtationes uocari. Si fuerit dispersio tua a summo caeli usque ad summum caeli, inde congregabit te dominus deus tuus. mirum, si non hoc dicit a summo caeli usque ad summum caeli, quod solet etiam dicere \"a summo terrae usque ad summum terrae\": fortasse propterea, quia secundum id, quod et iste aer caelum dicitur, coniungitur terrae. Non in caelo est, dicens: quis ascendet in caelum et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? neque trans mare est, dicens: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? dicens pro eo posuit, quod est\" ut dicas\": noua locutio. Et dominus qui comitatur tibi tecum. Et dixit dominus ad Moysen: ecce tu dormies cum patribus tuis: hoc uerbo eius mortem significauit. Amaricantes eratis quae ad deum: id est amaricabatis ea, quae dei sunt. Scio enim, quia post obitum meum iniquitate iniquitatem facietis: uno uerbo autem graece dicitur \"iniquitatem facietis\", quod est avo(iaaete. Et occurrent uobis mala nouissimum dierum: sic enim habet graecus pro in nouissimis diebus aut in nouissimo dierum. Nonne hic ipsepater tuus possedit te et fecit te et creauit te? ordo notandus est; prius enim uidetur dicere debuisse \"creauit te et fecit te\" et deinde \"possedit te\". quomodo enim intellegitur posse possideri qui non est?","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 5.62","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.62"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 5.73-78","label":"5.73 to 5.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/5.73"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}