{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 6.14-22","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 6.14-22","ref":"6.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/6.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/6.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/6.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":298,"text":"Et nuntiatum est Iesu dicentes: inuenti sunt quinque reges absconditi in spelunca: pro eo, quod est: nuntiarunt dicentes. Ita faciet dominus omnibus inimicis uestris, quos uos debellabitis eos: nihil minus esset huic sententiae, etsi non haberet \"eos\". Et omnes cepit in bello, quia per dominum factum est confortari cor eorum, ut obuiam irent ad bellum ad Israhel, ut exterminarentur: notandum est \"confortari cor\" non semper in bono accipiendum. Tu scis uerbum, quod locutus est dominus ad Moysen hominem dei de me et te: non dixit \"hominem suum\". Et dixerunt filii Ioseph: non sufficit nobis mons et equus electus et ferrum Chananaeo qui habitat in Baethsan . equum electum dixit pro equis electis, quod usitatum in nostro sermone non est: unde nonnulli latini interpretes noluerunt equum interpretari, sed \"equitatum \". sic autem dictum est \"equus electus\" pro equis, sicut in nostra consuetudine dicitur miles pro militibus. Et facti sunt exitus illorum Iordanes. et reuertentur fines ad mare. non dixit: reuersi sunt aut saltem reuertuntur, sicut solet de finibus dici, sed reuertentur, tamquam adhuc futurum sit, cum praeteritorum sit ista narratio . et in omnibus fere ipsis terrarum diuisionibus per singulas quasque tribus ita loquitur scriptura, ut futuri temporis uerbis utatur. Refugere illuc qui percusserit animam nolens . hic \"animam\" uel hominem intellegere debemus uel uitam carnis, quae fit per animam: qua locutione et illud dictum est a fratribus Ioseph: non percutiamus eius animam, id est: non eum occidamus. nam si anima posset ab interfectore percuti, non diceret dominus: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Mandauit dominus in manu Moysi . locutio familiarissima scripturis; ita enim dicitur: uerbum, quod factum est in manu illius uel illius prophetae, hoc est in potestatem dicendi datum. Et accepit Iesus cultros petrinos, in quibus circumciderat filios Israhel. non dixit: quibus circumciderat, sed \"in quibus\".","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 6.13","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/6.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/6.13"},"next":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 6.23","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/6.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/6.23"},"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}