{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Locutiones in Heptateuchum 7.54-64","citation":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum 7.54-64","ref":"7.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/7.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/7.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/7.54.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Locutiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070"},"verse":false,"words":237,"text":"Sicut stuppa cum olefecerit ignem: metaphora ab animali ad inanimale: non enim stuppa sensum habet olfactus sed ita dictum est, ac si diceretur: cum ignem senserit. quamuis et hoc quod dixi \"senserit\" ad eandem metaphoram pertineat; sed ad celeritatem intellegendam pertinet quod dictum est: olefecerit. Et extendit manum suam et accepit eam: et si non diceret: extendit manum suam, utique extenta manu acceptam intellegeremus. Et nuntiatum est Gazaeis dicentes: non ait: nuntiarunt dicentes, aut: nuntiatum et a dicentibus. Si alligauerint me in septem neruis humidis nondum siccatis: non ait: septem neruis, sed: in septem neruis. Si alligauerint me in septem neruis humidis nondum siccatis, et infirmabor: plenum esset et si non haberet: et. Et insidiae ei sedebant in cubiculo: quod nonnulli interpretati sunt: obsidebant; sed graecus habet bufthjtG, hoc est: sedebat. quia insidiae singulari numero graece dicuntur nec potest latine dici: insidia . locutio autem notanda erat, quia dictum est: insidiae sedebant, pro his, qui insidiabantur; ipsi enim sedebant. Nunc ergo indica mihi in quo ligaberis: non ait: quo ligaberis, aut: unde ligaberis. Si alligauerint me in funibus nouis: non dixit: funibus. Item: si ligauerint me in funiculis nouis in quibus non est factum opus, et infirmabor: plenum esset, et si non praeponeretur: et. Hoc tertium fefellisti me: tertium posuit pro \"tertio\" siue \"ter\" nomen scilicet pro aduerbio, quod et in latinis locutionibus eleganter fieri solet. Dimitte me, et palpabo columnas, super quas domus confirmata est super eas.","prev":{"citation":"Locutiones in Heptateuchum 7.41-53","label":"7.41 to 7.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/7.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/7.41"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}