{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Meditationum [Incertus] 2.1026-1043","citation":"Augustine, Meditationum [Incertus] 2.1026-1043","ref":"2.1026","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1026","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1026","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1026.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Meditationum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070d"},"verse":false,"words":282,"text":"Scis ergo, occultorum cognitor Deus, quod non solum terra et omnibus quoe in ea sunt tu mihi charior es; sed etiam ipso caelo et omnibus quæ in eo sunt tu mihi acceptior, tu mihi amabilior es: diligo enim te supra coelumet terram, et caetera omnia quoe in eis suut, imo nisi I amore nominis tui quae transitoria sunt procul dubio amanda non sunt. Amo te, Deus meus, amore magno, magisque te amare cupio. Da mibi ut amem te semper quantum volo, quantum debeo: ut tu solus sis tota intentio et omnis meditatio mea; te mediter per dies sine cessatione, te sentiam per soporem in nocte, te alloquatur spiritus meus, tecum confabuletur mens mea, lumine sanctae visionis * tuæ illustretur cor meuin: ut te rectore, te duce ambulem de virtute in virlutem, tandemque videam te Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8), nunc quidem per speculuin ct in ænigmate It tune autem facie ad faciem, ubi cognoscam te sicut et cognitus sum ( I Cor. xm, 12). Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Rogo itaque te, Domine, per omnes miserationes tuas, quibus de morte aeterna liberati sumus (a), mollifica cor meu... durum et lapideum, saxeum et ferreum, tua sacratissima et potenti unctione: et fac me per ignem compunctionis coram te omni hora hostiam vivam fieri. Fac me in tuo conspectu cor contritum cl humiliatum semper habere, cum lacrymarum abun. dantia (b). Fac me ex tuo desiderio huic mundo funditus exstingui, et transeuntium rerum oblivisci præ magnitudine timoris et amoris tui; usque adeo ut (c) de temporalibus nec lngeam, nec gaudeam; nec metuam aliquid temporale, nec diligam;","prev":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.1005-1025","label":"2.1005 to 2.1025","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1005","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1005"},"next":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.1044-1057","label":"2.1044 to 2.1057","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1044","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1044"},"credit":{"text":"Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}