{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Meditationum [Incertus] 2.1253-1267","citation":"Augustine, Meditationum [Incertus] 2.1253-1267","ref":"2.1253","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1253","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1253.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Meditationum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070d"},"verse":false,"words":325,"text":"et gaudium sinc fine mansurum. (a) Multæ denique sunt contemplationes, quibus anima tibi devota mirabiliter pascitur sed in nulla earum iia requiescit ct delectatur anima mea, sicut quando se solum cogitat et contemplatur. Quam magna multitudo dulcedmis tusc, Domine (Psal. xxx, 20), quam mirabiliter inspiras cordibus amatorum tuorum! Quam mira suavitas amoris tui, quo perfruuntur illi qui nibil præter te diligunt, nihil quærunt, nihil etiam cogiiare concupiscunt! Felices illi quibus tu solus spes es, ct omne opus oratio. Beatus qui sedet solitarius et tacet, et stat super custodiam suam jugiter nocte ac die; ut adhuc in hoc fragili corpusculo positus, prælibare valeat aliquatenus dulcedinem tuam. Rogo te per illa salutifera vulnera tua, quæ passus es in cruce pro salute nostra, ex quibus emanavit ille pretiosus sanguis quo sumus redempti, vulnera hanc animam peccatricem, pro qua eliam mori dignatus es; vulnera eam igneo et potentissimo telo tuæ ninli;e charitatis. Vivus es, sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti ( Hebr. IV, 12 ). Tu sagitta electa, et gladius acutissimus, qui durum scutum bumani cordis penetrare tua potentia vales, confige cor meum jaculo tui amoris: ut dicat ubi anima mea, Charitate tua vulnerata suni; ita ut ex ipso vulnere amoris tui uberrim;e fluant lacrymæ nocte ac die. Percute, Domine, percute, obsecro, hanc durissimam mentem meam prævalida cuspide dilectionis tuæ, et altius ad intima penetra potenti virtute, et sic da capiti men aquam immensam, et oculis meis infunde,'crum fontem lacrymarum jugiter manantem, ex nimio affectu et desiderio visionis pulchritudinis tuæ, ut lugeam nocte ac die, nullam in præsenti vita recipiens consolationem, donec te in coelesti thalamo merear videre dilectum et pulcherrimum sponsum maum Deum et Dominum meum, ut ibi videns gloriosam et admirabilem ct pulcherrimam faciem tuam, omni dulcedine plenam, cum his quos elegisti, majestatem tuam supplex adorem, et illic tan lem cœlesti et ineffabili repletus jubilo æternae exsultationis, exclamem cum diligentibus te, dicens: Ecce quod concupivi jam video, quod speravi jam teneo, quod desi.","prev":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.1221-1252","label":"2.1221 to 2.1252","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1221"},"next":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.1268-1293","label":"2.1268 to 2.1293","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.1268"},"credit":{"text":"Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}