{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Meditationum [Incertus] 2.230-251","citation":"Augustine, Meditationum [Incertus] 2.230-251","ref":"2.230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.230.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Meditationum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070d"},"verse":false,"words":286,"text":"Ecce. Rex gloriae, ecce mea impietas, et tua claret pietas. Eti mea injustitia, et tua liquet justitia. Quid, Rex meus et Deus meus, quid retribuam tibi pro omnibus quae tribuisti mihi? Non enim inveniri in corde potest hominis,quod condigne talibus referatur præmiis. Numquid sagacitas machinari potest hutnana, cui comparetur miseratio divina? Nec est creaturæ moliri ofliciunl, quo juste Creatoris recompenset præsidium. Est autem, Nate Dei, in hac tua admirabili dispositione, est cui fragililas mea in aliquo suppeditet, si tua visitatione compuncta mens carnem suam crucifigat cum viliis et concupiscentiis (Galat. v, 2t): et si hoc a te conceditur, quasi jam tibi incipit compati, quia et tu pro peccato dignatus es mOl'i. Sicque per inleriorcm victoriam * le duce armabitur ad exteriorem palmam: quatcnus devicta persecutione spirituali, non vereatur pro amore tuo subjici gladio materiali. Ita exiguitas conditionis, si tuæ complacet pietati, magnitudini valebit pro viribus respondere Conditoris. Et haec coelestis medicina, bone Jesu, hoc tui antidotum amoris. Oro te per nniiquas misericordias luas, infunde vulneribus I meis, quod rejecta vipereæ contagionis bile, redintegret me incolumitati pristinæ: quo gustatum luae nectar suavitatis faciat me illecebrosa muudi prospera toto affectu despicere, et nulla ejus pro te adversa formidare; memorque perpetuae nobilitatis, semper fastidiam ventos hujus transitorii tumoris. Nihil, quaeso, sine te mihi dulcescat, nihil complaceat, nil pretiosum, nil præter te mihi arrideat speciosum: vilescant, obsecro,abs te mihi omnia, sordeant universa. Quod tibi adversum, sit mihi molestum; sic et beneplacitum, indeficiens desiderium. Taedeat me gaudere sine te, et delectet tristari pro te. Sit mihi nomen luum refocillatio, et memoria tua consolatio; fiant mihi lacrymæ meæ panes (Psal. XLI, 4), luas die ac nocte investigando justificationes; sit mihi bonum lex oris tui super millia auri et argenti (Psal.","prev":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.185-229","label":"2.185 to 2.229","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.185"},"next":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.252-275","label":"2.252 to 2.275","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.252"},"credit":{"text":"Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}