{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Meditationum [Incertus] 2.359-380","citation":"Augustine, Meditationum [Incertus] 2.359-380","ref":"2.359","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.359","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.359.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Meditationum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070d"},"verse":false,"words":284,"text":"Tu quidem, Deus Pater, solus nusquam legeris missus; de Filio autem tuo ita scribit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4), Cum dicit, misit, satis ostendit, quia in hunc mundum missus advenit, cum de beata 1 Maria semper virgine natus, verus et perfectus homo in carne apparuit. Sed quid est, quod de illo ille Evangelistarum praecipuus ait, In mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. i, 10). Illuc ergo missus est per humanitatem, ubi semper fuit et est per divinitatem. Quam videlicet missionem opus esse totius sanctæ Trinitatis toto corde credo, et ore confiteor. (b) Quomodo nos amasti, Pater sancte et bone, quantum nos dilexisti, pie Conditor, qui etiam proprio Filio non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti illum? Subditus illc libi usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8), tollens scilicet chirographum peccatorum nostrorum, et affigens illud cruci (Coloss. II, 14), crucifixit peccatum, et occidit mortem. Unus ille inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6), potestatem habens ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. x, 18), pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor, quia victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium. Merito mihi spes valida in illo est, quia sanabis omnes languores meos per cum qui sedet ad dexteram tuam, et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 54). Languores quippe luci, Domine, magni sunt ct multi, multi sunt et magni. Habet enim multa in me princeps mundi hujus, scio et fateor; sed rogo te, libera me per sedentem ad dexteram tuam Redemptorem nostrum, in quo nihil suum potuit invenire. Per ipsum me justifica, qui peccatum non fecit, nec iuventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22).","prev":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.349-358","label":"2.349 to 2.358","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.349"},"next":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.381-396","label":"2.381 to 2.396","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.381"},"credit":{"text":"Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}