{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Meditationum [Incertus] 2.447-467","citation":"Augustine, Meditationum [Incertus] 2.447-467","ref":"2.447","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.447","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.447.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Meditationum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070d"},"verse":false,"words":287,"text":"Caro nostra nos diligit: habemus autem prærogativam sanguinis nostri in ipso. Sumus vero membra ejus et caro ejus. Ipse denique est caput nostrum, ex quo tatum corpus, sicut scriptum esi, Oa ex ossibus meis, et caro de carne mea; et, Erunt duo in carne una (Gen. II, 23, 24); et, Nemo unquam carnem suam odio habel, sed fovet et diligit eum. Mysterium hoe magnum est: ego dico, in ChrUto et in Ecclesiu (Ephes. v, 29, 32), ait Apostolus. CAPUt XVI. Cratiæ inde aguntur. Quod duplex in Chris'0 natura et una persona. Postulatio ex intuitu hujus mysterii. (a) Gratias itaque libi ago labiis et corde et omni qua valeo virtute, infinitæ misericordiae Domine Deus noster, pro omnibus miserationibus tuis, quibus mirabiliter nobis perditis subvenire dignatus es per eumdem Filium tuum, Salvatorem ct recuperatorem nostrum, qui mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. iv, 25): et nunc vivens sine fine sedet ad dexteram tuam, et interpellat pro nobis (Id. VIII, 34), et simul lecum miseretur, quia Deus est ex le Patre, coa'ternus tibi et consubstantialis per oam a, unde pote nos in perpetuum salvarc: sed secundum id quod homo est, ex qua parte minor te est, data ei a te omnis potestas in coelo et in tena (Matth. xxviii, 18): ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et ulmis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est tua (Philipp. II, 10,11), Deus Pater omnipotens. Ipse quidem constitutus est a te judex vivorum et mortuorum: tu vero non judicas quemquam, sed omne judicium tuum dedisti Filio tuo (Joan. v, 22), in cujus pectore reconditi sunt omnes thesauri sapientia et scientiæ (Coloss. II, 3). Ipse autem testis est et judex;","prev":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.423-446","label":"2.423 to 2.446","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.423"},"next":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.468-491","label":"2.468 to 2.491","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.468"},"credit":{"text":"Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}