{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Meditationum [Incertus] 2.468-491","citation":"Augustine, Meditationum [Incertus] 2.468-491","ref":"2.468","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.468","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.468.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Meditationum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070d"},"verse":false,"words":282,"text":"judex et testis (Jerem. xxix, 23), quem nulia peccatrix conscientia effugere poterit: omnia i enim nuda ct aperti sunt oculis ejus (Hebr. iv, 15). Ipse sane qui injuste judicatus est, judicabit orbem terne in æquitate, et populos in justitia (Psal. xcv, 13). Benedico crgo nomem sanctum tuum, et glorifico ex toto corde ruo, omnipotens et misericors Domine, pro illa mirabili et, inenarrabili conjunctione divinilatis et humanitatis in unitate ersonæ; ut non:lIter Deus, alter homo esset, sed unus idemque Deus et hoino, homo et Deus. Sed licet mirabili dignatione Verbum caro factum sit, ncutra tamen ex duabus naturis in aliam mutata est substantiam. Trinitatis mysterio quarta non est addita persona. Unita quippe fal, non confusa Verbi Dei hominisque substaritia: ut in Deuni quod ex nobis susceptum fuerat perveniret, et illud quod nunquam non fuerat, idem quod semper fuerat permaneret. admirabile mysterium! o inenarrabile commercium I o mira semperque mil'anda divinae propitiationis benignitas! Servi digni non fuimus, et ecce filii Dei facti sumus; hæredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Unde hoc nobis, et quid nos ad haec? Sed rogo te, clementissime Pater Deus, per hanc inæstimabilem pietatem, bonitatem et charitatem tuam, ut dignos nos facias multis et magnis promis-, hionibus ejusdem Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Manda virtuti tuæ, et confirma hoc quod operatus es in nobis (Psal. LXVII, 29). Perfice quod coepisti, ut adiplenam tuæ pietatis gratiam mereamur pervenire. Fac nos per Spiritum sanctum intelligere, et mereri, 4t debito semper honore venerari hoc magnum pietatis mysterium, quod manifestatum est in carne, justificatum cst in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum cst Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (1 Tim. tii, 16). CAPUT XVII. Quanta Deo debeamus.","prev":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.447-467","label":"2.447 to 2.467","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.447"},"next":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.492-504","label":"2.492 to 2.504","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.492","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.492"},"credit":{"text":"Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}