{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Meditationum [Incertus] 2.777-792","citation":"Augustine, Meditationum [Incertus] 2.777-792","ref":"2.777","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.777","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.777","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.777.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Meditationum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070d"},"verse":false,"words":285,"text":"Excitatio ad laudandum Deum. Quanquam autem illa summa et incommutabilis essentia, lux vera, lux iudeficiens, lux Angelorum a nemine conspici valeat in hac vita, quod solum præmium sanctis reservatur in coelesti gloria; illud tamen credere et intelligere, et sentire et desderranter inhiare, quodammodo illam cernere est atque tenere. Sonet itaque vox super Angelos, et homo intenta mente contempletur Deum, verbis quibus potest suas illi dicat laudes. Justum namque est ut creatura laudet Creatorem; ipse eniin nos fecit ad laudandum se, quomvis nostris non indigeat laudibus. Est autem virtus incomprehensibilis, nullius indigens, ipse sibi sufficiens. Magnus Dominus noster, et. magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5): magnus Dominus, et laudabilis valde(Psal. xcv, 4). Hunc itaque mens diligat, lingua canat, manus scribat, atque in his sanctis studiis fidelis animus se totum exerceat. Hujus videlicet coelestis theoriae suavissimis dapibus vir desideriorum, et coelestium contemplator assidue reficiatur: uthoc cœlesti pabulo saginatus clamet clamore magno, clamet totis medullis cordis, clamet in jubilo, et ardentissimo mentis desiderio dicat: CAPUT XXIX. Oratio explicans plurimas Dei perfectiones. (a) Summe, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secrelissimc et præsentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis es et incomprehensibilis, invisibilis, videns omnia, (6) immutabilis, mutans omnia, immortalis, illocalis, interminus, incircumscriptus, nusquam finitus, inæstimabilis, ineffabilis, inscrutabilis, immotus, tangens omnia, investigabilis, indicibilis, metuendus atque terribilis, honorandus atque horrendus, venerandus atque reverendus, nunquam novus, nunquam vetus, innovans omnio, et in vetustatem perducens superbos et nesciunt, semper agens, semper quietus, colligens et non egens, omnia portans sine onere, omnia implens sine inclusione, omnia creans et protegens, nutriens et perliciens, quærens cum nihil desit tibi. A'pas nec æstuas, zelas et securus cs, poenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas, sed non mutas consilium.","prev":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.763-776","label":"2.763 to 2.776","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.763","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.763"},"next":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.793-816","label":"2.793 to 2.816","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.793","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.793"},"credit":{"text":"Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}