{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Meditationum [Incertus] 2.793-816","citation":"Augustine, Meditationum [Incertus] 2.793-816","ref":"2.793","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.793","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.793","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.793.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Meditationum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa070d"},"verse":false,"words":281,"text":"Recipis quod invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, ct usuras exigis; supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Qui solus vivificas omnia, qui crcasti omnia, qui ubique tas, et ubique totus, qui sentiri potes, videri non potes; qni nusquam dees, et tamen ab iniquorum cogilauonibus longe es; qui nec ibi dees, ubi longe es: quia ubi non es per gratiam, ades per vindictam. Qui omnia tangis, nec tamen omnia æqualiter tangis. QuaEdam enim tangis ut sint, nec tamen ut vivant et sentiant: quædam vero tangis ut sint et vivant, nec tamen ut sentiant et discernant: quaedam vero tangis ut sint, vivant, sentiant, non tamen ut discernant: quædam vero tangis ut sint, vivant, sentiant et discernant. Et cum tibimetipsi nunquam dissimilis sis, dissimiliter tamen tangis dissimilia. Qui nbique presens es, et inveniri vix potes; quem stantent sequimur, et apprehendere non valenius; qui lenes omma, imples omnia, circumplecteris omnia, superexcedis oninia, sustines omnia. Neque enim ex alia parte sustines, atque ex alia parte supcrexcedisl, neque ex alia parte imples, atque ex alia circumplecteris: sed circumplectendo imples, et implentlo circumplecteris; sustinendo superexcedis, et superexcedendo sustines. Qni doces cor.la fidelium sine strepitu verborum. Qui attingis a fine usque ad finem fortiter, et disponis omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Qui locis non distenderis, nec temporibus variaris. Neque habes accessus et recessus, sed habitas lucem inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16). In te manens quietus, ubique circuis totum 2. Non enim scindi vel dividi poteris, quia vere unus es: nec in partes efficeris, quia totus totum telies, totum imples, totum illustras et possides.","prev":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.777-792","label":"2.777 to 2.792","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.777","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.777"},"next":{"citation":"Meditationum [Incertus] 2.817-836","label":"2.817 to 2.836","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.817","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/meditationum-incertus/2.817"},"credit":{"text":"Augustine, Meditationum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa070d/stoa0040.stoa070d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}