{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opusculum I Sive Liber De Oratione 4.1-10","citation":"Augustine, Opusculum I Sive Liber De Oratione 4.1-10","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-i-sive-liber-de-oratione/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/opusculum-i-sive-liber-de-oratione/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-i-sive-liber-de-oratione/4.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Opusculum I Sive Liber De Oratione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-i-sive-liber-de-oratione","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Pater noster qui es in cœlis. Homo novus, renatus, Deo suo per ejus gratiam restitutus, pater primo in loco dicit quia filius esse jam cœpit. In sua, inquit, propria venit et sui eum non receperunt; quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui credunt in nomine ejus, qui autem credit in nomine ejus et factus est Dei filius, hinc debet incipere, ut gratias agat, profiteatur se Dei Filium dum nominat patrem sibi esse in cœlis, Deum conte…tetur quoque inter prima statim nativitatis suæ verba, renuntiasse se terreno et carnali patri et patrem solum nosse esse et habere cœpisse qui sit in cœlis, dum scriptum est: Qui dicunt patri, et matri, Non novi te, et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt verba tua et testamentum tuum servaverunt. Item Dominus in Evangelio suo præcepit, ne vocemus nobis patrem in terra, quod sit scilicet nobis unus Pater qui est in cœlis. Et discipulo qui mentionem patris fecerat respondit, Sine mortui sepeliant mortuos: dixerat en…m patrem suum mortuum, cum sit credentium pater unus. Neque hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus quod appellamus patrem qui sit in cœlis, sed conjungimus et adjicimus. Pater noster, id est eorum qui credunt quod per eum sanctificati et gratiæ spiritualis nativitate reparati, filii esse cœperunt. Quæ vox Judæos restringit et percutit, qui sibi Christum per prophetas annuntiatum et ad se prius missum, non tantum spreverunt infideliter, sed etiam crudeliter necaverunt: qui non possunt patrem Deum vocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: Vos de patre diabolo nati estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis, ille enim homicida fuit ab initio et in veritate non stetit. quia veritas non est in illo: et per Isaiam prophetam Dominus clamat indignans: Filios genui et exaltavi: ipsi autem spreverunt me;","prev":{"citation":"Opusculum I Sive Liber De Oratione 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-i-sive-liber-de-oratione/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/opusculum-i-sive-liber-de-oratione/3"},"next":{"citation":"Opusculum I Sive Liber De Oratione 4.11-21","label":"4.11 to 4.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/opusculum-i-sive-liber-de-oratione/4.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/opusculum-i-sive-liber-de-oratione/4.11"},"credit":{"text":"Augustine, Opusculum I Sive Liber De Oratione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp763/tmp763/tmp763.tmp763.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}