{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Principia Dialecticae 10.74-97","citation":"Augustine, Principia Dialecticae 10.74-97","ref":"10.74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/10.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/10.74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/10.74.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Principia Dialecticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004"},"verse":false,"words":231,"text":"Quod genus tamen non omnis novit: non cui... unicuique perspicuum est, nisi qui linguas nosset, aut qui linguas disputaret. Altera lorma est, quæ in una quidem lingua facit ambiguitatem, diversa tamen corum origine, qua; uno vocabulo significantur, quale est illud, quod de epote supra posuimus. Quod rursus in duo scinditur. Aut sub eodem genere partis orationis, sicut nomen est nepos, cum lilium filii, et cum luxuriosum significat; aut sub diversis, ut dictum est a Terentio, Qul scias ergo istuc nisi periclum feceris? ( lerent. < ndr. act. 3, scen. 3, v. 53.) sed etiam istuc pronomen, istuc adverbium. Jam ex utroque, id est arte et usu verborum, quod in æquivocis tertium genus posucramus, tet ambiguitatum formae possunt existere, quot in duobus superioribus posueramus. Restat ergo illud genus ambiguum, quod in scriptis solis reperitur. Cujus tros sunt species: aut enim spatio syllabarum fit tale ambiguum, aui acumine, aut utroque. Spatio autem, ut cum scribitur, venit, de tempore incertum est, propter occultum primae syllabæ spatium. Acumine autem, ut cum scribitur, pone, utrum ab eo quod est pono, an ut dictum: Pone sequens, namque hanc dcderat Proserpina legem. (Georg. liv. 4, v. 487.) incertum est propter latentem acuminis locnm. Al vero ex utroquc fit, ut in superioribus de lepore diximus; nam non solum producenda, sed acuenda est etiam penultima syllaba hujus verbi, si ab eo quod est lepos, non ab eo quod est lepus, deflexum est.","prev":{"citation":"Principia Dialecticae 10.49-73","label":"10.49 to 10.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/10.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/10.49"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}