{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Principia Dialecticae 15-27","citation":"Augustine, Principia Dialecticae 15-27","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Principia Dialecticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004"},"verse":false,"words":230,"text":"tunc ipsa enuntiatio, et ill quod ab eo enuntiatur, simul advertitur. Unde enim fit quod uon offendimur aurium castitas, cum audit, Manu, venire, pene, bona pau ia laccraverat; offenderetur autem si obscoena pars corporis sordido ac vulgari nomine appellaretur? in hoc autem sensum animumque.utriusque deformitas offenderet, nisi illa turpitudo rei quæ significata est, decore verbi significantis operiretur, cum res eadem sit, cujus utrumque vocabulum est: veluti non alia meretrix, sed aliter tamen videtur eo cultu, quo ante judicem stare assolet, aliter eo quo in luxuriosi cubiculo jaceret. Cum igitur tantain vim tamque multiplicem appareat esse verborum, quam breviter pro tempore summatimque attigimus; duplex bic ex considcralione sensus nascitur: partim propter explicandam veritatem, partim propter servandum decorem, quorum primum. ad dialecticum, secundum ad oratorem maxime pertinet. Quamvis enim nec disputationem deceat ineptam, nec eloquentiam oporteat esse mendacem; tamen et in illa sæpe atque adco pene semper audiendi delicias discendi cupido contemnit, et in hac imperitior multitudo quod ornate dicitur, etiam vere dici arbitratur. Ergo cum appareat quid sit uniuscujusque proprium, manifestum est etdisputatorem, si qua ei delectandi cura est, rhetorico colore aspergendum; et oratorem, si veritatem persuadere vult, dialecticis quasi nervis atque ossibus esse roborandum,qua; ipsa natura corporibus nostris, nee lirmitati virium subtrahere potuit, nec oculorum offensioni patere permisil. Itaque nunc propter veritatem dijudicandam,quod dialectica profitetur, ex hac verborum vi, cujus quædam sentina sparsimus, quae impedimenta nascantur videamus.","prev":{"citation":"Principia Dialecticae 1-3-14","label":"1 to 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/1-3"},"next":{"citation":"Principia Dialecticae 8.1-18","label":"8.1 to 8.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/8.1"},"credit":{"text":"Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}