{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Principia Dialecticae 28-47","citation":"Augustine, Principia Dialecticae 28-47","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Principia Dialecticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004"},"verse":false,"words":285,"text":"Breviter tamen hunc locum notatum esse de origine verborum, volo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis prætermisisse videamur. Stoici autumant, quos Cicero in hac re irridet, nullum esse verbum, cujus non certa ratio explicari possit. Et quia hoc modo, suggerere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse; quibus verbis alterius verbi originem interpretaveris; corum rursus a te originem quærendam esse donec perveniatur co ut res cum sono verbi aliqua similitudine concinat, ut, cum dicimus, æris tinnitum, equorum hinnitum, ovium balatum, tubarum clangorem, stridorem calenarum. Perspicis enim hæc verba ita sonare, ut res quae his verbis significantur. Sed quia sunt res, quæ non sonant; in his similitudinem tactus valerc, ut si leniter vel aspere sensum tangunt, tenilas vel asperitas litterarum ut tangit auditum, sic eis nomina pepererit. Et ipsum lenc cum dicimus, leniter sonat. Quis item asperitatem non et ipso nomme asperam judicet? Lene est auribus, cum dicimus voluptas: asperum est. cum dicimus, crux. Ita res ipsæ afliciunt, sicut verba sentiuntur. Mel, quam suaviter res ipsa gustum, tam suavilcr nomen tangit auditum. Acre, in utroque asperum est: lana ct vepres, ut audiuntur verba. sic illa tanguntur. Hæc quasi cunabula verborum esse credidcrunt, ut sensus rerum cum sonorum sensu concordarent. Hinc ad ipsarum inter se rerum simililudincm processisse licentiam nominandi: ut cum, verbi causa, crux propterea dicta sit, quod ipsius verbi asperitas cum doloris, quem crux efficit, asperitate concordat: crura tamen non propter asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritia inter membra cætera sint ligno crucis similiora, sic appellata sint. Inde ad abusionem Tentum est, ut usurpetur non tam rei similis, sed quasi vicinæ. Qud enim simile inter significationem parvi et minuti, cum possit parvum esse, quod non modo nihil minutum sit, sed etiam aliquid creverit?","prev":{"citation":"Principia Dialecticae 1-2-27","label":"1 to 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/1-2"},"next":{"citation":"Principia Dialecticae 48-68","label":"48 to 68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/48"},"credit":{"text":"Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}