{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Principia Dialecticae 5.23-39","citation":"Augustine, Principia Dialecticae 5.23-39","ref":"5.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Principia Dialecticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004"},"verse":false,"words":281,"text":"Et tamen cum de his disputatur, præter dinlecticam non est: hæc enim scicntia disputandi est. Sed tunc verba suut signa rerum, quando de ipsis obtinent vim; verborum autem, illa de quibus hic disputatur. Nam cum de verbis loqui nisi verbis nequeamus, et cum loquimur non nisi de aliquibus rcbus loquamur, occurrit animo ita esse verba signa rerum, lit res esse non desinant. Cum ergo verbum ab ore procedit, si propter se precedit, id est ut de ipso verbo aliquid quæratur aut disputetur, res est utique disputationi quæstionique subjecta. Sed ipsa res verbum vocatur. Quidquid autem ex verbo non auris, sed animus sentit, et ipso animo tenetur inclusam, dicibile vocatur: cum vero verbum procedit, non propter so, sed propter aliud aliquod significandum, dictio vocatur. Res autem ipsa, quce jam verbum non est # neque verbi in mente conceptio, sive habeat verbum, quo jam significari possit, sive non habeat, nihil aliud quam res vocatur proprio jam nomine. Hæc ergo quatuor distincte tencantur, verbum, dicibile, dictio, res. Quod dixi verbum, et verbum est, et verbum significat. Quod dixi dicibile, verbum est; nee tamen verbum, sed quod in verbo intelligitur et in animo continetur, significat. Quod dixi dictionem, verbum est, sed tale quo jam illa duo simul, id ext ipsum verbum, et quod fit in animo per verbum, significantur. Quod dixi rem, verbum est, quod præter ilia tria, quæ dicta sunt, quidquid restat, significat. Sed exemplis hæc illustranda esse perspicio. Fac igitur a quodam grammatico puerum interrogatum boc modo: Arma, quæ pars orationis est? Quod dictum est, Arma, propter se dictum est, id est verbum propter ipsum verbum: Cætera vero quod ait, quæ pars orationis est, non propter se, sed propter verbum, quod arma dictum est.","prev":{"citation":"Principia Dialecticae 5.1-22","label":"5.1 to 5.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.1"},"next":{"citation":"Principia Dialecticae 5.40-50","label":"5.40 to 5.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.40"},"credit":{"text":"Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}