{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Principia Dialecticae 5.40-50","citation":"Augustine, Principia Dialecticae 5.40-50","ref":"5.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.40.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Principia Dialecticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004"},"verse":false,"words":208,"text":"vel animo sensa, vel voce prolata sunt. Sed cum animo sensa sunt, ante vocem dicibilia sunt; cum autem propter id quod dixi, proruperunt in vocein, dictiones factæ sunt. Ipsum vero arma, quod hic verbum est, cum a Virgilio pronuntiatum cst, dictio fuit: non enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur vel bella quæ gessit Æneas, vel scutum, vel cætera anna, quæ Vulcanus Æneæ fabricatus est. Ipsa vero bella vel arma, quae gesta sunt aut ingesta ab Ænea; ipsa, inquam, quae cum gererentur atque essent, videbantur, quaeque si nunc adessent, vcl digito monstrare possemus, aut tangere, quai etiamsi non cogitarentur, non eo tamen fit ut non fueriut: ipsa CIlIO per se nec verba sunt, nec dicibilia, nec dictiones; sed sunt res, quæ jam proprio nomine res vocamur. Tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticæ de verbis, de dictionibus, de dicibilibus, de rebus: in quibus omnibus cum partim verba significentur, partim non verba ( nihil est enim de quo non verbis disputare nccesse sit); itaque de bis primo disputatur, per qu:c de cæteris disputare conceditur. Igitur verbum quodlibet, excepto suno, de quo bene disputatur, ad facultatem dialectiæ pertinet, non ad dialecticam disciplinam. Ut defensiones Ciceronis suni x quidem i rhetoricæ facultatis, sed non bis docetur ipsa rhetorica.","prev":{"citation":"Principia Dialecticae 5.23-39","label":"5.23 to 5.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/5.23"},"next":{"citation":"Principia Dialecticae 1-2-27","label":"1 to 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/1-2"},"credit":{"text":"Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}