{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Principia Dialecticae 8.1-18","citation":"Augustine, Principia Dialecticae 8.1-18","ref":"8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/8.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Principia Dialecticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa004"},"verse":false,"words":281,"text":"Impedit auditorem ad vcritalcm videndamin verbis, aut obscuritas aut ambiguitas. Inter obscurum et ambignum hoc interest, quod in ambiguo plura se ostendunt, quoruin quid potius accipiendum sit ignoratur; in obscuro autem nihil, aut parum quod attendatur, apparct. Sed ubi parum est quod apparot, obscurum est ambiguo simile: veluti si quis ingrediens iter, excipiatur aliquo bivio, vel trivio, vel etiam, ut ita dicam, multivio loco, sed densitate nebuhc nihil viarum quod est, eluceat: ergo a pergendo prius obscuritate tenetur. At ubi aliquantum rarescere nebulæ cœperint, videtur aliquid, quod utrum via sit, an terræ proprius ct nitidior color incertum est: hoc est obscurum ambiguo simile. Dilucescente caelo quantum oculis satis sit, jam omnium viarum deductio clara est; scd qua sit pergendum, non obscuritate, sed ambiguitate dubitatur. Item sunt obscurorum gencra tria: unum cst qund sensui patet, animo clausum est; tanquam si quis malum punicum pictum vidcat, qui neque viderit aliquando, nec omnino qoale esset andir. rit; non oculorum est, sed animi, quod cujusce rei pi ctura sit, nescit. Alterum genus est, ubi res animo pa teret, nisi sensui clauderetur, sicut est homo pictus in tenebris: nam ubi oculis apparuerit, nihil animus bominem pictum dubitabit. Tertium genus est, in quo etiam sensui absconditur, quod tamen si judaretur, nihilo matis animo emineret: quod genus est omnium obscurissimum, ut si imperitus malum illud punicum pictum etiam in tenebris cogeretur agnoscere. Refer nane animum ad verba, quorum istæ sunt similitudines constitutæ. Pone quempiam grammaticum, convocatis discipulis, factoque silentio suppressa voce dixisse, Temetum: quod ab eo dictum, qui propo assidebant, satis audierunt; qui remotius, parum; qai autem remotissime nulla omnino voce perstricti sunt. Horum autem partim sciebant, illi scilicet qui nescio quo casu remotiores erant, quid esset temetum;","prev":{"citation":"Principia Dialecticae 15-27","label":"15 to 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/15"},"next":{"citation":"Principia Dialecticae 8.19-38","label":"8.19 to 8.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-dialecticae/8.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-dialecticae/8.19"},"credit":{"text":"Augustine, Principia Dialecticae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa004/stoa0040.stoa004.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}