{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Principia Rhetorices 14","citation":"Augustine, Principia Rhetorices 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-rhetorices/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices/14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Principia Rhetorices","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa071"},"verse":false,"words":384,"text":"Pertinere etiam nonnihil ad rem videtur scire figuras controversiarum, quibus invicem differant, que. magis in evidenti sit, quemadmodum quamque tractemus. Sunt igitur themata, id est figuræ controversiarum, quatuor: εῡδοξον, quod nos opinionis bonæ possumus dicere; ἀμϕίδοξον, quod nos opinionis ex utroque, hono ac malo, confusæ possumus dicere: παράδοξον, quod nos opinionis malæ possumus dicere; tametsi quidam parum diligenter græce loquentes, paradoxon pro his quae sunt bonæ opinionis, accipiunt. Undevulgo etiam Olympionicas et cæteros victores sacrorum certaminum, paradoxos vocant, magis consuetudine quam ratione ducti: nam, ut opinor, παράδοξον est, quod est παρἀ τὴν δόξαν, id est contra opinionem bonam. Denique licet alias vulgares significationes probare malimus hujus nomini, tamen hne loco, ut multa nova tam a technicis et mathematicis, quam a philosophis cognominantur, accipere deliemus non tam pro solito usu consuetudinis, quam pro conditione præcepti. Quarta est species controversiæ, quæ graece ἂδοξος dicitur, quam nos non ut vulgo malæ opinionis, sed nullius opinionis dicimus, id est humilem et sordidam. Sed evidenter haec propositis exemplis liquebunt. Εῡδοξος controversia hujusmodi est, in qua tam persona quam res est honesta; velut Scipio victis Poenis petit in præmium ut spectet ludos laurea coronatus: et persona honesta est Scipionis, ct quod petitur non improbum. 'Αμϕίδοξος est, in qua vel honestatem personæ turpitudo rei maculat; vefut si idem Scipio pctat præmii nomine mortem Tiberii Asellii: nam petitoris persona honesta est; quod autem petitur inhonestum. Vel contra, si abdicatus fortiter fecerit, et petat præmii nomine reditum in domum patris: persona quae petit, iuhonesta abdicati; res quam petit, honesta ut in domum patris redeat. Παράδοξον est controversiae genus, ut supra definiebam, in quo utraque sunt inhonesta, tam res quam persona, velut impudicitiæ reus fortiter fecit, petit praemii nomine accusatoris sui mortem: nam et persona petentis inhonesta est, siquidem fuit reus impudicitiæ, tametsi aliquid turpitudini derogaverit, quod fortiter fecit; et res quam petit, improba. Αδοξον, est controversiae genus siue opinione utraque, humile et sordidum. Pauper vestimenta vendebat; exstitit alius pauper, qui vindicaret ea, et furto ablata sibi esse diceret: ille venditor ait, se ab adultero deprehenso illa vestimenta detraxisse: iuviccm accusant, ille adulterii, hic furti. Hic cnim et personæ humiles pauperum, et res Quæ videntur fccisse quæstionem, abjectae, vestimentorum vindicatio et agnitio: et quanquam intervenerit crimen adulterii non abjectum tamen quia plura sunt ant: πεοιστασιν humilis et sordida, totius controvers a. speciem sibi vindicant.","prev":{"citation":"Principia Rhetorices 22-36","label":"22 to 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-rhetorices/22"},"next":{"citation":"Principia Rhetorices 10.1-15","label":"10.1 to 10.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-rhetorices/10.1"},"credit":{"text":"Augustine, Principia Rhetorices, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa071/stoa0040.stoa071.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}