{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Principia Rhetorices 2","citation":"Augustine, Principia Rhetorices 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-rhetorices/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices/2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Principia Rhetorices","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa071"},"verse":false,"words":281,"text":"Finis est, tit opinor, in omnibus rebus, ad qnem cuncta referuntur, cujus causa fiunt reliqua omnia: a Græcis τέλος dicitur. Quod etiam in philosopborum pene omnibus disputationibus quæritur, quis sit linis bene vivendi; virtus, an volutUs? Finemigitur proprium oratoris officii alius alium probaverunt. Quibusdam euim visum est, summam oratoris officii in - bene dicendo esse, quibusdam in recte dicendo, quibusdam in persuadendo consistere. Quinetiam illi qui bene aut vere dicere finem oratoris officii putaverunt, non abnuunt tamen horum ipsorum finem csse, persnadere: ut sit finis oratoris oflicii, benedicere; linis bene dicendi, persuadere. Ergo quasi consensu omnium finis est oratoris ofiicii, pcisunderc. Hoc quia in calumniam videbatur posse recedere (non enim semper persuadct orator; nec si aliquando persundere non possit, facultatem et nomen oratoris amittit), addidit Hermagoras, quo calumniam effugeret, tinem esse oratoris officii, persuadere, quatenus conditio rerum personarumque patitur. Alia subinde ex eodem verbo persuadendi calunmnia nascitur, inventa sane a Platone, tractata multum in Gorgia; sed post ac multo impudentius a quibusdam technicis obtrectantibus Hermagorae frequentata 1. Negant quippe propriumesse finem oratoris officii persuadere, sed communem pene cum universis: nam et mathematicos de iis, quae in notitiam ipsorum ceciderunt, persuadere; et medicos de iis, quæ in arte ipsorum contineantur, persuadere; opifices etiam et tabernarios, fiibros, et si qui hujusmodi sunt, posse de eo, quod agant, cuivis probabiliter persuadere, quasi ratione faciant: ergo non esse integrum finem, qui solam communitatemhabeat, careat proprietate: esse actum persuadendi communemcum multis, et idcirco non esse persuadere proprium finem oratoris officii. Huic quoque calumniæ Hermagoras percommode obststit. Uicit enim esse oratoris olficiuni, persuadere, quatenus rerum et personarum conditio patitur, duntaxat in civilibus quxstionibus: nam medicorum et philosophorum et cæteræ hujusmodi quaestiones extra regulam civilem, quam πολιτιήνGræci vocant, collocantur.","prev":{"citation":"Principia Rhetorices 1","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-rhetorices/1"},"next":{"citation":"Principia Rhetorices 3.1-13","label":"3.1 to 3.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-rhetorices/3.1"},"credit":{"text":"Augustine, Principia Rhetorices, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa071/stoa0040.stoa071.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}