{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 1.117.1-12","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.117.1-12","ref":"1.117.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.117.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.117.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.117.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":297,"text":"Quod duodecim filii Israhel, qui nati sunt ei, conputantur et dicitur: hi sunt filii Israhel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Beniamin longe postea natus sit, cum iam transiissent Bethel et adpropinquarent Bethleem, frustra quidam conantes istam soluere quaestionem dixerunt non legendum \"nati sunt,\" sicut latini plerique codices habent, sed \"facti sunt\" — graece enim scriptum est Sfsvovco — ita uolentes intellegi etiam Beniamin, quamuis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen, quia iam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exisse credatur. hoc autem modo, etiam si \"nati sunt\" legeretur, possent dicere: iam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut de sancta Maria dictum est ad Iosepli: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Sed aliud est quod inpedit hanc solutionem quaestionis huius. quia, si iam ibi Beniamin conceptus erat, qui filii Iacob grandes inde exierunt, uix annorum duodecim esse potuerunt. uiginti namque annos illic expleuit, quorum primis septem sine coniugio fuit, donec seruiendo id adipisceretur. ut ergo primo anno, quo duxit uxorem, ei filius nasceretur, duodecim annorum esse potuit primitiuus, cum inde profectus est. proinde si iam conceptus fuerat Beniamin, intra decem menses illa omnis uia peracta est et quidquid in itinere scriptum est de Iacob. unde sequitur, ut filii eius tam paruuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidauerint. ita expugnauerint ciuitatem: in quibus Symeon et Leui, qui primi gladiis accincti intrauerunt ad illos homines eosque peremerunt, undecim unus, alius autem decem annorum fuisse reperiatur, etiamsi per singulos annos sine intermissione illa pepererat. quod utique incredibile est ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse, quando et ipsa Dina uix adhuc sex annorum fuit. Proinde aliter soluenda quaestio est, ut ideo intellegatur dictum commemoratis duodecim filiis: hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.116","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.116"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.117.13-24","label":"1.117.13 to 1.117.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.117.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.117.13"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}