{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 1.148","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.148","ref":"1.148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.148.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":165,"text":"Quid est quod dicit Ioseph: misit enim me deus ante uos remanere uestrum reliquias super terram et enutrire uestrum reliquiarium magnum? hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias uel reliquiarium accipiamus Iacob et filios eius, cum omnes sint incolumes. an forte illud significat alto secretoque mysterio quod ait apostolus: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt, quia propheta praedixerat: et si fuerit numerus filiorum Israhel sicut arena maris, reliquiae saluae fient? ad hoc enim occisus est Christus a Iudaeis et traditus gentibus tamquam Ioseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israhel saluae fierent. unde dicit apostolus: nam et ego Israhelita sum, et: ut plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret; id est: ex reliquiis Israhel secundum carnem et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israhel. aut si et genti illi Israheliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et apostoli salui facti sunt. hoc significatur ea plenitudine liberationis Israhel. qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.147","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.147"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.149","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.149"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}