{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 1.156","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.156","ref":"1.156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.156.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":202,"text":"Quid est quod dixit lacob Pharaoni: dies annorum uitae meae, quos incolo? sic enim habent graeci, quod latini habent \"a g 0\" uel \"h a be 0\" uel si quid aliud. utrum ergo ideo dixit: quos incolo, quia in terra natus est, quam nondum populus diuina promissione hereditatis acceperat, et ibi uitam ducens utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur. sicut in Mesopotamia, uerum etiam quando ibi erat ubi natus est? an potius secundum id accipiendum est, quod ait apostolus: quam diusu mus in corpore, peregrinamur a domino? secundum hoc et illud in psalmo dictum intellegitur: inquilinus ego sum in terra et peregrinus sicut omnes patres mei. nam iterum dicit de ipsis diebus uitae suae: non peruene runt in dies annorum uitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. non enim hic aliud uoluit intellegi quam id quod latini codices habent ,\"uixerunt \"; ac per hoc significauit hanc uitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis habitationem. sed credo sanctis hoc conuenire, quibus aliam patriam aeternam dominus pollicetur. unde uidendum est quemadmodum dictum est de inpiis: incolent et abscondent ipsi, calcaneum meum obseruabunt. de eis enim conuenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt, id est: ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.155","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.155"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.157-159","label":"1.157 to 1.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.157"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}